Liber, i, nitidas celerem te confer ad arces
Praesulis; I docti principis ante fores.
Quid dubitas ne te tetricae discrimina frangant
Turbae, vel rigidi probra supercilii?
5
An scombris tunicas renuis thurique cucullos
Pascere vel scabras sordidulus tineas?
An te difficiles remorantur cardine postes?
Nullla mora est, licet hinc officiosus eas.
Non est qui ignavos teneat foveatque clientes
10
Gaudeat aut vastis turgidus agminibus.
Quin potius sanctos illic mirabere mores.
Nec qui difficilem te tibi praestet erit.
Verum ut te sacratis primum tete vultibus offers.
Concidis et docti flaminis ante pedes.
15
Excipiet pronum castis amplexibus. Inde
Perleget et docto protegat ingenio.
Dum tamen a sacris manibus tractabere, praesens
Ista velim memori pectore verba feras.
Dant alii fulvi certatim vena metalli
20
Gemmas et trivio vellera tincta fuco.
Concretas glacies massylaque robora et orbes
Raraque Erithraei munera quoque soli.
Iste per exiguo tibi me properavit honore
Iussit et imsignem nominis esse tui.
25
Quod licet exiguum testetur muneris auctor.
Addidit ast mentis pignora firma suae.
I liber et nitidas celerem te confer ad arces
Praesulis et docti principis ante fores.
Explicit
Salvete o nimium celebres Aganippidos undae
Tuque novena cohors.
Salvete o nimium faciles vatesque sorores
Alma Iovis soboles.
5
Vos agitis placidos per amoena silentia cantus
Munere perpetuo.
Vos nutriunt teneris Poebi certamina nervis
Carmine blandidulo.
Efficite ut nitidos libemus parciter amnes
10
Fontibus Aoniis
Indeque festivis nugamue nos quoque pratis.
Lusibus ingenuis.